NEOGARTUM, German. NEUGARTEN

NEOGARTUM, German. NEUGARTEN
NEOGARTUM, German. NEUGARTEN
nomen in Pomerania castri, et ditionis adiacentis, cum titulo Dominii, sub proprio Comite ex Familia Eberstenia; quae Ebersteniae, inter illustrissimas Suevici tractus iam olim numeratae, stirpis surculus esse videtur. Tabulam familiae Spenerus hanc exhibet: Otto Comes Eberstenius Dn. de Neugarten ex Anna Sophia de Gleichen, genuit Ludovicum, Annae Elisabethae Comitis Manderscheidiae maritum, et ex ea patrem Ludovici: quô et Walpurgi Honsteniâ, natus Georgius comes Eberstenius Dn. in Neugarten, decessit A. C. 1553. Pater ex Walpurgi Schlickia (filia Caspari Comitis Schlickii in Passaun in Schlakenwerth) Ludovici Comitis exstincti A.C. 1590. Huius ex Anna Mansfeldia (filia Caspari Comitis) fil. Georgius Casparus, multorum liberorum fuit pater. Vide praefatum Spenerum Theat. Part. 2. p. 16.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”